127 Scd perperam haec dicta. Aperturae enim auris externae sempejr adsunt, sed tamangustae, nt aqua sponte intrare et in vcstibulum mem- branaceum descendere nequeat. Contra pcr easdem aperturas, liquor càlcareus sinn auditorio externo hidusus, vi musculari expelli posse vi- detur, quod Monrous etiam suspicatus est, dicens, meatum auditorium fortasse tubae Eustacliianae utilitatcm referre, siquidem utilitas tubae Eustachii haec est, ut per eam liquores inutiles cavitate tympani secreti expellantur ,05). Nova vcro a Scarpa de aure piscium inventa liaec sunt: 1) Fcnestram vestibuli cartilaginei Raiarum, a Geoffroy non satis perspicue indicatam , accuratius descripsit, membranamque a qua obdu- citur et clauditur coxnmemoravit. 2) Saccum Raiarum non bipartitum, ut Monrous, sed triparti- tum esse ostendit. 3) Nervorum distributionem ad varias labyrinthi partes accura¬ tius constituit et delineavit, et praeprimis finem nervorum ad ampullas transeüntium maxime memorabilem primus descripsit. Hos nemperièi- vos in ampullarum cavitatem penetrare, ibique septulum nerveum trans¬ verse expansum formare. 4) Iniectionibus mercurii vivi vestibulum membranaceum et sac cum piscium osseorum cavitatum communione non coniuncta esse mon* stravit. g) Appendicem ovalem vestibuli Esocis Lucii, a Campero primum inventam, non cum sacco, sed cum vestibulo membranaceo et canali semicirculari posteriori communicare iniecto mercurio contra Camperum probavit. Haec nova sunt, reliqua, ampullarum certus situs, canalmm se- micircularium inter se et cum vestibulo coniunctio, tarn in osseis, quam in cartilagineis piscibus, lapillorum numerus, situs, ct consistentia, to- tius labyrinthi, vel libera in cranio (ut in osseis), vel separata extra 106) L. L. libri original^ pag. 49. 17