77 Vestibulum membranaceum. Appendix vestibuli membrcinacei. Ccinalis transvei'sus impai\ J . lïg- 66, 1,3,2. Vestibulum mcmbranaceum foraia vestibulo membranaceo Spari Salpae et Sargi simile est. Extremitas nempe eius anterior et posterior amplior et paene globosa est, et media parte arctiori invicem coniun- gitur. Ab intumescentia anteriori appendix ilia, aqua replcta, a globulo osseo anteriori inclusa, exit, per quam tremores vesieae natatonae ipsi vestibulo communicantur. Membrana qua appendix con¬ stat percrassa, caeterum vero membranae vestibuli continua et simi¬ lis est. Forma appendicis formae globuli ossei, cuius fere tertiam par¬ tem eandemque internam explet, respondet. Maxima enim eius pars internam globuli ossei superliciem obducens convexa est, minor pars, multo tenuior, bullae vesicae natatoriae adhaerens, septum appendicis et vesicae natatoriae constituit. Ilia appendix vestibuli margine carti- lagineo, qui annuli formam habet, terminatur, in quo septum membra- nae tympani instar expansum est. Vesica natatoria musculis abdomi¬ nis compressa, aër, vesica inclusus, septum premit et intendit. Quo facto aquae in appendice vestibuli inclusae pars in ipsum vestibulum cogitur, itaque ves tibulum membranaceum vi vesicae natatoriae vel inten- ditur, vel relaxata vesica laxatur. Quod quidem multis baud magis mirum videbitur quam hoc, ca- nalem transversum, peramplum, ab eadem vestibuli mem- branacei parte orientera, sub cerebro praetereuntem et in vestibulo oppositi lateris apertum, vestibulum dextrum et sinistrum coniungere. Qua re labyrinthus membranaceus neutrius lateris argento vivo repleri potest, nisi referto simul labyrintho oppo¬ siti lateris. In eandem vestibuli partem extrorsum ampulla canalis semicir- cularia anterioris et externi aperitur. Lapillo vero vestibulum plane caret.