Bauhaus-Universität Weimar

Titel:
De Aure Et Auditu Hominis Et Animalium
Person:
Weber, Ernst Heinrich
PURL:
https://digitalesammlungen.uni-weimar.de/viewer/image/lit39763/91/
58 
nio communionem habet. Foraminihus enxm illis duobus maximis, ossi 
occipitis insculptis, quae in omnibus Cyprinis inveniuntur, Silurus Gla- 
nis caret. Forum tarnen loco in summo cranii vertice inter partem 
posteriorem utriusque ossis frontis et ossa parietalia apertura lon°u 
magna et impar hiat, quae cum non nisi cute tegatur, facillime tremo- 
ribus sonoris aditum -ad cranii liquorem indeque ad ipsum labyrintlium 
membranaceum offert, adeoque, cum cranii cavitas labyrintlium mem- 
branaccum includens vestibulo osseo comparanda sit, pro aditu vesti- 
buli ossei liaberi debet, ostiisque Raiarum posterioribus a Scarpa de- 
scriptis respondet. 
Intclligitur vero aurem Siluri Glanis bac tantum re simpliciorem 
quam aurem Cyprinorum esse, quia aqua cranio inclusa huius ostii 
ope percelli quidem attamen non ut a fossa auditoria Cyprinorum com- 
primi et inten di potest. 
De nervorum auditoriorum distribution et fine de quibus supra 
dictum est taceo. 
A u r i s Cobiti dis Fossilis. 
Cobitis Fossilis et Barbatula haud dubie inter omnia animalia 
aquatilia aure perfectissima excellunt. 
Receptacula O s s e a. 
Fig. 43. 
Cavitati cranii Cobitidis fossilis non duae cavitates laterales, uno 
aut duobus ostiis in cranii cavum patulae, additae sunt. Eaedem enim 
huius cavi amplificationes, quae aliis in piscibus septo quodam a cra¬ 
nii cavo separantur, hic, quocunque septo ca rentes, omni ex parte pa¬ 
tent. Idem vero piscis canalibus quoque osseis, quibus canales semi¬ 
circulares membranacei vel omnino vel ex parte excipiantur, plane ca¬ 
ret. Vestibulum enim membranaceum in sulco baseos cranii residet. 
Canales semicirculares vero, parieti cranii externo adhaerentes, libere 
in circulum feruntur.
        

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.