Bauhaus-Universität Weimar

Titel:
De Aure Et Auditu Hominis Et Animalium
Person:
Weber, Ernst Heinrich
PURL:
https://digitalesammlungen.uni-weimar.de/viewer/image/lit39763/87/
54 
Ab his cavitatibus lateralibiis speluncae duae, saccum auris cu- 
iusque excipientes, parti basilari ossis occipitis insculptae, longe remotae 
sunt. Utraque spelunca septo medio osseo invicem separatur quod eo- 
dem quo in Cyprinis modo, cavitatem mediam longam, ad recipiendum 
sinum imparem includit. Cavitas haec antrorsum ostiolo medio inter 
u tram que sacci speluncam sito aperta est, retrorsum, sub foramine oc- 
cipitali duplici ostiolo, ex atrio dextro sinistroque accessionem habet. - 
Vestibulum membranaceum. Canales semicircular es 
mem bran acéi. 
Fig. SO, 1—5. : • 
■ ■ • 1 • ■' m 
Vestibulum membranaceum saccus longus est, extremitate ante- 
riori ampullarh canalis semicircularis anterioris et externi, extremitate 
posteriori ampullam canalis semicircularis posterioris alterumque finem 
canalis externi recipiens. In marginem superiôrem medii vestibuli, du¬ 
ctus e confluxu canalis semicircularis anterioris et posterioris ortus se 
insinuât. ' ' ' 
E margine inferiori medii vestibuli processus,membranaceus, sac¬ 
cum cum vestibulo coniungens ad basin cranii descendit. : 
Omne vestibulum uti canales semicirculares et saccus aqua li¬ 
quida plenum est. Extremitas anterior vero praeterea lapillum planum 
et quadrangularem includit. 
Canalis semicircularis anterior et posterior brevi canali osseo in- 
cluduntur maxima ex parte vero, ut canalis semicircularis externus, a 
cavo laterali receptus, liberi in circulum feruntur. 
Saccus. Lapilli. 
Fig. 30, 6. Fig. 37. — Fig. 40. 
Saccus basi ossis occipitis abditus, processu membranaceo cum 
vestibulo et sinu impari cohaeret. Septum membranaceum cavitatem 
in duos loculos separat, quorum anterior lapillum minorem, posterior 
lapillum maiorem continet.
        

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.