25
quaedam ad labyrinthum ducentia periosteo tecta describit, quae a me
neque in Muraena'Anguilla, ' neque -in Gado Lota, neque in Esoce
Hucio, neque in aliis piscibus maxima cura adhibita inventa sunt. Con¬
tra vero ahimadverti, cum membrana hunc locum vestiente facile ner-
vum iljum quem fäoiajem dicurit tolli, et postea foramen, per quod
aditus, ad. cavitatem lateralem cräitiii patet, inveniri.
wiSèd' vere in pluribus piscibus ostia cranii externa, v. Gr duo in
Ob1!?®®' Haiengo in summo capite inter os ffôntis et tempo rum, unum
impar in summo y er ti ce apud Silurum Glanem, unum impar eodem
loco in Gobitide Fossiii, (in quo praeterea vero duo paria in nsse oc¬
cipitis) iinveniri, porro omnes Gyprinorum species duo ostia admodum
anapla- in i osse occipitis habere, « deni que Spaii-! Salpae et Spari Sargi
partem basilai'em ossis occipitis duobus foraminibus instructam esse,
infra, ubi de bis piscibus aure magis subtili praeditis sermo erit, doce-
bitur. Hie, ostia cranio insculpta et cute ; vestita, eandem utilitatem
habere quam ostia vestibuli cartilaginei. aut ossei aliorum animalium
xae ! demonstrasse sufficiet. ., : ' .
L a b y r i n t h u s m e in b r a n a c e u $.
Labyrinthus membranaceus tribus constat partibus:
1) Vestibulo membranaceo. . •
2) Sacco.
3) Canalibus semicircularibus membranaceis.
Vestibulum membranaceum et saccus, situ plerumque diversa,
utilitate sibi maxime similiä sunt. Sunt enim sacci tenuissimi pellu-
cidi, membranarum continuatione invicem coniuncti, aqua repleti,
lapillum calcareum unum vel plures continentes, in quibus fila nervi
acustici intrantia terminantur.
Altera igitur utilitas utrique communis est, haec ni mi rum, ut in.
Us a solidis corporibus tremores cum nervo acustico communicentur,
altera vero utilitas soli vestibulo propria, ea, ut canales semicircu-
laxes in vestibulo tanquam in centro concurrant et consocientur.
4