Bauhaus-Universität Weimar

Titel:
De Aure Et Auditu Hominis Et Animalium
Person:
Weber, Ernst Heinrich
PURL:
https://digitalesammlungen.uni-weimar.de/viewer/image/lit39763/5/
Ciitej caput tegente, una cum-infundibulo.reflexa,.pars cartilaghiea-capitis, a qua amis in- 
terna ibcluditur, ' oculiqueorbilis recipiuntur, -conspicua est. : 
y 1 Tuberositas.parva; cartilaginis capitis, sub qua vestibulum -'cartilagineum Iatet. — 
2. Hac tuberositate in latere dextro abscissa, cavitas, mediae cartilagini insculpta, vestibulum 
cartilagineum, conspicua est, quae sacculum membranaceum ovalem, vestibulum mem- 
branaceum, a quo tarnen non omnis cavitas expJetur, includit. (Spatium inter vestibulum. 
cartilagineum et membranaceum reliquum aqua et tela cellulosa laxa, qua vestibulum membrana¬ 
ceum suspensum tenetur, repletur) — 3. Tria foramina, per quae venae cartilaginem pene¬ 
trant. —“ 4. Nervi duo intestinales, in abdomen descendentes, quorum alter alterum tangit. 
E cranio cartilagineo prodeuntes, non cartilaginem, sed mcmbranam, in incisura cartilaginis infe- 
feriori transversim expansam , a qua cerebrum hic occultnm fertur, perforant. — 5. Nervi pe¬ 
dum anteriorum. — 6. Oculi, sedem naturalem occupantes. (Oculi Sepiae Octopodis enim 
ita collocati sunt, ut neutiquam alter in dextro ,-alter in sinistro latere promineat, sed uterque in 
superficie dorsali apertus sit, ubi uterque se invicem tangit.) — 7. Apertura oris. — 8. Sac¬ 
cus carneus oris, ab octo pedibus circumdatus, lagenae formant liabens. — 9. Duo pedes ante¬ 
riores, antea concreti, hic discissi et distracti. — Id. Acetabhla pedum, nom stilis ut in Sepia 
offïcinali et Loligine affixa, ad origines pedum parva , in mediis pedibus maxima, in finibus pedum 
minima. — 11. Infundibulum, per quod semen, atramentuin, et faecesJemittuntur, procli- 
natum. — 12. Orificium infundibuli. — 13. Margo inferior infundibuli, hoc loco con- 
spicuus, reliqua eius parte sub pallio abdita. — 14. Pallium, (saccum intestinorum inclu- 
dens.) — 15. Margo pallii superior liber, aperturam pallii magnam superiorem, infundibnlo 
tectam, ambiens. Margo hie superior pallii eum inferiore infundibuli non concretus est, sed hie 
sub illo reconditus. 
Fig. 7. 
Caput Sepiae Octopodis sub oculis abscissum, a parte alvina conspectum. Pars interior cartilagi- 
nis capitis ablata est, ita tarnen, ut in dextro latere pars eius, qua vestibulum residet, reliqua 
sit. Pedum duorum anteriorum origines, ut in figura praecedente, disetssae et distractae, 
ut os in oculos incurrat. Magnitudo non aucta est. 
1. Pars cartilaginis capitis, in qua fundus cavitatis vestibuli cartilaginei reliquus est, ita, 
ut vestibulum membranaceum, sacculus mcmbranaceus, ovalis, huic fundo adhaerens, (aqua re- 
pletus, lapillumque includens) nervura auditorium recipiens> videatur. — 2. Nervus audito- 
rius tenuissimus et brevissimus, a parte superior! ganglii anterioris cerebri originem liabens, in si¬ 
nistro latere discissus, in dextro vero in vestibulum membranaceum intrans. o. Nervi pe¬ 
dum } a margine superiori ganglii anterioris cerebri oriundi> initio invicem concreti, postea in sin- 
gulos nervös divisi, quorum quisque ad unum pedem pertinet. — 4. Oculus dexter, naturalem 
sedem obtinens, velamento externo indutus. — 5. Oculus sinister, e naturali sede protractus. 
Velamentum externum a parte posteriori eius remotum est-, ita ut membrana, quam Cuvierus 
Scleroticam appellat, conspicua sit. — 6. Ganglion maximum nervi optici nunc, velamento 
oculi externo , quo includebatur, remoto, apparens. A margine eius externo radiorum instar sin¬ 
gula fila nervea eduntur, tunicam scleroticam ita.perforantia, ut fila, ab externo et interno ganglii
        

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.