128
cranium (ut in cartilagiheis piscibus) collocätio, nervorumque,denique
origines, iam ante Scarpam 'satis accurate cognita lejrant.m ■ ;
Quemadmoclum enim secundum meas o^bscrvationes dubitare licet,
num nervus auditorius recte a Scarpa pro ramo trigemini-, liabeatur; ita
observationi quoque eius repugnandum milii er at, canales • seinicirculares
Raiarum, nullam nisi per telam cellulosam cum'sacco; cohaerentiam et
communicationem habere, cum duo ductus (a Monro 0 iam exp arte de*
scripti) utramque partem coniungant. .f :
Comparettii I07) de aure animalium liberspcui:idem annus, quam
operi a Scarpa hac de re edito subscriptus est, serius quain Scarpae
liber in lucem prodiisse dieitur. ■ Praeterea vero aliis quoque de causis
praestantissimo Scarpae operi longe postponendus est. In iis, quae ad
rem maxime pertinent s'acpe brevior, quae non: pertinent longior est.
Cum enim ex observationum multitudine non id, quod in quaque re
verum est elegerit, sed'singulas sectiones curiose et late, iudicio suo
saepe non interposito, enan avcrit, observationum explicatio nimia ani-
plitudine et obscuritate laborat. Figurae aeri incisae rudes sunt, ne*
que descriptiones satis clare illustrant. Çaeterum Comparetti, quamvis
multo plura piscium genera quam Scarpa dissecans, nihil memoratu
dignum tarnen, quod ab ilia praetejrmissum. sit, addidit, si hoc unum
exceperis, quod in vestibulo membranaceo Cyprini Carpionis appendi-
cem coecam descripsit et delineavit J0S). Haec appendix coeca sinus au-
ditorii imparis a me iuventi finis est. Sed haec quoque observatio, tam
obiter facta et relata est, ut îiullus anatomicus post Comparettium ad
hune locum denuo examinandum adductus fuerit.
Cuvierus 109) in praestantissimo opéré de anatomia comparata
auris piscium fabricant multa ab aliis inventa seçtionibus combrobando,
nonnulla quoque pleniori luce collocando apte explicuit. Ultimum ner*
107) Ohservatîones anatomicae tic auri interna comparata. Batav. 1789- 4.
108) L. L. pag. 271. Tab. III. Fig. 23. c.
109} Vorlesungen über vergleichende Anatomie von G. Cuvier übersetzt und mit Anmerktnr
gen vermehrt von J. F. Meckel. Leipzig 1809. " .