Bauhaus-Universität Weimar

Titel:
De Aure Et Auditu Hominis Et Animalium
Person:
Weber, Ernst Heinrich
PURL:
https://digitalesammlungen.uni-weimar.de/viewer/image/lit39763/160/
127 
Scd perperam haec dicta. Aperturae enim auris externae sempejr 
adsunt, sed tamangustae, nt aqua sponte intrare et in vcstibulum mem- 
branaceum descendere nequeat. Contra pcr easdem aperturas, liquor 
càlcareus sinn auditorio externo hidusus, vi musculari expelli posse vi- 
detur, quod Monrous etiam suspicatus est, dicens, meatum auditorium 
fortasse tubae Eustacliianae utilitatcm referre, siquidem utilitas tubae 
Eustachii haec est, ut per eam liquores inutiles cavitate tympani secreti 
expellantur ,05). 
Nova vcro a Scarpa de aure piscium inventa liaec sunt: 
1) Fcnestram vestibuli cartilaginei Raiarum, a Geoffroy non satis 
perspicue indicatam , accuratius descripsit, membranamque a qua obdu- 
citur et clauditur coxnmemoravit. 
2) Saccum Raiarum non bipartitum, ut Monrous, sed triparti- 
tum esse ostendit. 
3) Nervorum distributionem ad varias labyrinthi partes accura¬ 
tius constituit et delineavit, et praeprimis finem nervorum ad ampullas 
transeüntium maxime memorabilem primus descripsit. Hos nemperièi- 
vos in ampullarum cavitatem penetrare, ibique septulum nerveum trans¬ 
verse expansum formare. 
4) Iniectionibus mercurii vivi vestibulum membranaceum et sac 
cum piscium osseorum cavitatum communione non coniuncta esse mon* 
stravit. 
g) Appendicem ovalem vestibuli Esocis Lucii, a Campero primum 
inventam, non cum sacco, sed cum vestibulo membranaceo et canali 
semicirculari posteriori communicare iniecto mercurio contra Camperum 
probavit. 
Haec nova sunt, reliqua, ampullarum certus situs, canalmm se- 
micircularium inter se et cum vestibulo coniunctio, tarn in osseis, quam 
in cartilagineis piscibus, lapillorum numerus, situs, ct consistentia, to- 
tius labyrinthi, vel libera in cranio (ut in osseis), vel separata extra 
106) L. L. libri original^ pag. 49. 
17
        

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.