Bauhaus-Universität Weimar

Titel:
De Aure Et Auditu Hominis Et Animalium
Person:
Weber, Ernst Heinrich
PURL:
https://digitalesammlungen.uni-weimar.de/viewer/image/lit39763/159/
126 
rum anatemicomm memoria paene excidisse viderentur. Post hunc enim 
neque Comparetti, neque Cuvierus, neque Pohlius, hunc locum denuo 
examinantes, oorum quae a Monroo inventa erant rationem habuerunt. 
In praefatione opens a Scarpa editi IOÏ) haec leguntur: „Quam- 
vis Geoffroeius olim monuerit Raiam, cum plurihus de causis, turn 
ob organi auditus sifucturam, cum Reptilibus animalibus convenire, et 
loh. Hunterus ostii cuiusdam auditus externi in cartilagineis piscibus 
mentionem fccerit, et Monrous externum hoc auditus ostium descri- 
pserit fusius, atque delineaverit, veniam nihilominus nos impetraturos 
lore speramus, si pronunciare veritas cogit, Geoffroeium sententiam 
suam non satis firmis argumentis ex anatome desumptis comprobasse; 
Hunteram autem atque Monroum vehementer super hac re sibi ^hallu¬ 
cinates fuisse. Etenim nullum prorsus adest ostium auditus extus ad- 
apertum in cartilagineis piscibus, eiusque loco, sub aspero horum ani- 
malium tegumento, Fenestra oval is reperiunda est, membranaceo 
operculo a nemine hucusque memorato., obducta, quae Fenestra in 
cartilagineis piscibus- communicationis rationem inter externa sonantia 
corpora et immediatam auditus sedem constituait longe ab ea diversam, 
quam, qui in horum animalium sectione minime versati sunt, ex Hun* 
teri et Monroi descriptione mente concipere aliquando possent. Prae- 
terea Monrou's xnescio quam organi auditus caxtilagmeorum pispxumhi¬ 
storian! conscripsit, ut, nisi vehementer fallimur, ex ipsius sententia de- 
ducere unicuique liceat, in piscibus -cartilagineis meatum auditus exter¬ 
num ducere intra sacculos lapillorum, atque ab his ad canales semi cir¬ 
culares nervumque auditorium; proin aquis, admixtisque heterogeneis 
particulis nullatenus in cartilagineis piscibus impeditam viam esse ab ex- 
terno, ut ait., auris meatu, àd immediatam auditus sedem; quae res pro- 
fecto a veritate, et perspecta naturae providentia quam longissime di- 
stat.u 
Idem fere Scarpa pag. 9* repetlit, credens, Monroum vasorum 
pituitosorum ostia pro aperturis auris externis habuisse. 
105) Anatomicae disquisitiones de auditu et olfaclu auclore Antonio Scarpa. Ticini 1789*
        

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.