103
i'es-, qui indicari potuisseiït, neqiie dëlineatione neque litera no¬
tât! sunt. Nervorum auditoriorum, qui in capite hoc modo
aperto conspiciuntur, nullum in figura vestigium reperitur; ii enim
nervi, quos nervös descendentes appellat, nervi cerebrum cum ganglio
primo coniungentes, hie>abscissi sunt. Nihilo secius tarnen explicatio
huius figurae' singulas auris partes nominat, v. c. litera â, quae in
figura ipsa plane aoest tubercula act radicem cornuum (quae scilicet hoc
capitis situ ne videri quidem possunt) désignât, • litera d'd' (quae nulli
figurae loco inscripta est) aperturam oblongam eminentiae mamillaris
inferioris indicat, cuius in figura nullum vestigium deprèhenditur.
Has cminentias (duiissimas scilicet cancri partes) cartilagineas auctor '
appellat. Itaque apparet liane figurant, cuius explicatio singulas auris
partes nominat, nullam plane auris partem habere. Figura XXVI. et
XXVII. clarissime monstrat Comparettium in hoc cancro primum an¬
tennae articulum, Fig. XXVI. lit. e signatum, pro auditus sede habuisse.
In descriptione vero organi auditus astaci, nervum auditorium plane negli-
git, processus vero mammillaris mentionem facit, et quanquam saccu-
lunt, proccssu mammillari inclusum, vestibuli membranacei usum ha-
bentem, accuratius non describit; processum tâmen cartilagineum as-
surgentem, membranam colligantem, et fibräs musculares, nunquam a
Scarpa, aut "a Cuviero aut a me reperta addit. Qui quidem processus
cartilaginous Comparettio ossiculi auditorii utilitatem habere visus est.
Descriptio auris cancri hastati haec est: „At in fossula anterioii
et inferiori“ (quae secundum imaginent primo antennae articulo conti-
netur) „inveni ossiculum ad instar clavi minimi sulcati, cui cdlligatur
ntembranula, involvens substantiam mollem. Basis'ossiculi exterijis est,
mucro interius, idque perpetuo observavi; atque ideo Sufhciens organi
auditus vestigium se praebuit“ (J!) Nervorum auditoriorum nulla ratio
habetur!
Haec addenda mihi erant, ut, quid de ossiculis auditoriis Com-
parettii mùsculisque ossicùlorum habendum sit, intelligeretur, quem sci¬
licet ne organi auditus quidem a Scarpa eodem tempore dèseripti sedem
perspicue cognovisse videmus. ■ .