Bauhaus-Universität Weimar

Titel:
De Aure Et Auditu Hominis Et Animalium
Person:
Weber, Ernst Heinrich
PURL:
https://digitalesammlungen.uni-weimar.de/viewer/image/lit39763/14/
14 
Fig. 35. 
Stapes a parte externa visus. Magnitudo vera. 
1, Globulus articularis, qui a parvo acetabulo vertebrae pvimac recipitur. _ 2. Pars 
anterior stapedis, cochlearis formam habens, atrium sinus imparis claudens. — 3, Tubercu¬ 
lum aliquod superficiel eius externae convexae, in quo tendo, stapedetn cum incude coniungen 
inseritur. 
Fig. 36. 
Ossiculum sinus spliaerici proprium. 
Fig. 57. 
Lapillus vestibulo iuclusus magnitudine vera et aucta. Superficies eius, conclue instar, e singulis 
lamellis extrorsum magis magisque amplis composita esse videtur. 
Fig. 38. 
Lapillus anterior sacci, Extremitas inferior spinosa, media pars excavata, sed septo in duas 
fossas divisa, cui in parte suprema capitulum cavum additum est. 
Fig. 39. 
Lapillus posterior sacci, conchae formam habens, a parte concava visus. Media fossa a 
margine paulisper eminente, ferri equini formam habente, circumdatur. 
Fig. 40. 
Idem lapillus a superficie convexa visus, qm conchorum in modura e singulis lamellis extror* 
sum magnitudine auctis compositus esse videtur. Magnitudini amplificatae, ut in ante- 
cedentibus figuris, vera addita est. 
Fig. 41. 
Cranium et vertebrae sex superiores Cobitidis Barbatulae a parte inferiori alvina conspecta, dia- 
metro magnitudinem verum semel superantia. 
1. Capsula ossea plana paene bipartita, a processibus transversis vertebrae secundae et 
tertiae amplificatis composita. (Vesicam natatoriam includens.) — 2. Locus, quo pars dextra 
capsulae osseae cum parte sinistra cohaeret. — 3. Corpus vertebrae secundae et tertiae invicem 
coniunctae inter utramque capsulae partem conspicumn est. — 4. Vertebra quarta, quinta et 
spxta cum costis ea parte abscissis.
        

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.