Bauhaus-Universität Weimar

Titel:
De Aure Et Auditu Hominis Et Animalium
Person:
Weber, Ernst Heinrich
PURL:
https://digitalesammlungen.uni-weimar.de/viewer/image/lit39763/131/
97 
Vestibulum membranaceum. ■; 
Fig. 78, 5, 6. Fig. 79, 2—5. Fig. 80, 12, 14. Fig. 73, 6, 7, 8. ' - 
Vestibulum membranaceum et canales semi circulares membrana 
pellucida constant, cuius substantia tenui lamellae membranae corneae 
oculi haucl dissimilis est. In ampullis crassior et rigidior est, quam in 
alveo communi et canalibus. Cuius membranae rigiditate fit, ut, si 
aqua e laesis canalibus effluxerit, canales haud facile, ampullae nun- 
quam collabantur, sed vacuae quoque paiietes expansos habeant. Con- 
sulto autem cultro compressi pristinam formam sponte non récupérant, 
quanquam parietes in Universum crassiores et rigidiores invemuntur, 
quam in piscibus osseis. 
Vestibulum membranaceum, in fundo vestibuli cartilaginei posi- 
tum, sacci formam habet, qui bis coarctatus in très loculos dividitur. 
E medio amplissimo loculo canalis, e membrana eiusdem indolis quam 
vestibulum membranaceum constans, per collum vestibuli cartilaginei 
ascendit, ibique per fenestram ovalem exiens, in sinu auditorio externo 
supra descripto aperitur. Qua in via ad parietem internum vestibuli 
cartilaginei annexus, inter canalem semicircularem anteriorem et poste¬ 
riorem ascendit. 
Loculo medio duae appendices additae sunt, quarum altera, am* 
terior, maior et rotunda est, et septo membranaceo a loculo medio se¬ 
parator, ita, ut ostio non adeo magno cum eo communionem habeat. 
Cavitas alterius appendicis, minoris et posterions, a loculo medio septo 
tvon seiuncta est, sed pro continuatione cavitatis illius habenda. 
Includuntur vero vestibulo duo corpuscula cretaceo - gelatinosa, 
€um lapillis pîscium osseorum comparanda. 
Alterum, maius, loculo medio ét appendici minori, cuius cavitate 
processus aduncus corpusculi recipitur, commune est. 
Alterum, minus, formam sphaerico - triangulärem habens', in ap¬ 
pendice anteriori residet. 4S) 
45) Scarpa 1. 1* p. io. in appendice posteriori Raiae Clavatae corpusculnm proprium et 
separatum invenit, ideotjue liane appendicem pro sacculo aepai’ato habeus, vestibulum
        

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.