Bauhaus-Universität Weimar

Titel:
De Aure Et Auditu Hominis Et Animalium
Person:
Weber, Ernst Heinrich
PURL:
https://digitalesammlungen.uni-weimar.de/viewer/image/lit39763/115/
in supremam partem canalis spinalis demittat, cum denique ossicula 
auditoria Cyprinorum sacco membranaceo durae matri continue) indu- 
dantur, itaque a cavitate, quae cavo cranii continua et eodem liquore 
repleta est, rccipiantur. 
II. 
■ j ; - 
Sentent ia receniiorum nonnuUontm anatomic ovum,, cranium pro receptaculo e pluribus 
vertebris amplificatis et conformâtes composito habentium hac piscium Jabrica 
ejuodam modo illustratur. 
JP]ures nuper exstiterunt homines ingenio et doctrina praestan*J 
tes, a Germanis Oken, I. F. Meckel, Spix, Carus, a Francogallis-, Ge-„ 
olfroy St. Hilaire, et Blainville, a Russis Boianus, qui cranium, cere¬ 
bri receptaculum, cum spina dorsi, medullae spinalis capsula, recte 
comparandum, imo e pluribus vertebris amplificatis et concretis com¬ 
positum dicerent. Quae sententia, si magis comprobata et explanata 
erit, multum ad nervonim cerebralium numeriim rectius quam adhuc 
describendum valere poterit. 
Ossibus cranii ossa faciei adiuncta sunt, quae cavitates ad ocu- 
los, aures et nasum excipienda aptas, formant. 
Caput itaque duplici de causa a spina dorsi differt: 
1) Quia non medullam spinalem tenuem, sed cerebrum, me* 
diillàe spinalis finem gangliosum, excipit. 
2) Deinde quia organorum sènsuum receptacula componit. 
Iam vero paulo ante. relatum est, vertebras très superiores nonnullo- 
rum piscium mirum in modum ampljficari et ita transformari, ut eas, 
gi solas videas, pro vertebris habere dubites. 
Cuius quidem formae vertebrarum mutatae causaé similes, quam 
spinae dorsi in caput conformatae, reperiuntur. 
Medulla spinalis enim hoc loco posita, a qua scilicet nervi pin 
nae pectoralis maximi originem capiunt, paulisper tumet. 
Vertebrae vero simili ratione qua cranium organi auditus partes 
aut in se excipiunt, ut in Cobitide Fossili, aut sibi affixas tegunt et 
defendunt, ut in Siluro Glane et omnibus- Cyprinis.
        

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.