Volltext: Bis zum Tode Julius II. (Bd. 1)

302  RAFFAEL UND MICHELANGELO. 
vitae sordes successores in arte posteris invidexit. Nanx vel obsecratus a 
principibus nunquanm adduci potuit, ut quemquam doceret, vel gratia spectandi 
saltem in officinam admitteret. 
Raphaelis Urbinatis vita. 
Tertium in pictura locum Raphael Urbinas mira docilis ingenii suzwitate 
atque solertia, adeptus est. Is multa familiaritate potentium, quam omnibus 
humanitatis ofliciis comparavit, non minus quam nobilitate operum inclaruit 
adeo, ut numquam illi occasio illustris defuerit ostentandae artis. Pinxit in 
Vaticano nec adhuc stabili autolitate cubicula duo ad praescrilntum Iulii 
Pontiücis, in altem novem Musze Apollini cythara canenti applaudunt, in altero 
ad Chriüi sepulcrum armati custodes in ipsa mortis umbra dubia quadam 
luce refulgent. In penitiore quoque Leonis X. triclinio Totilae immanitatem, 
ac incensae urbis casus atquepericula. repraesentavit, parique elegantia sed 
lascivienti admodum penicillo Porticum Leoninam Horum oninium ac animan- 
tium spectabili varietate replevit; ejus extremum opus fuit devicti lüaxentii 
pugna, in ampliore caenaculo inchoata, quam discipuli aliqtlando post absol- 
verunt. Sed ars ei plurimum favit in ea fabula, quam Clemens Pontifex in 
Ianiculo ad aram Petri Montorii dedicavit, in ea enim cum adrniratione visitur 
puer a. Cacodemone vexatus, qui revolutis et rigentibus oculis, commotae 
mentis habitum refert. Caeterum in toto picturse genere numquam ejus operi 
venustas defuit, quam gratiam interpretantur; quamquam in educendis mein- 
brorum toris aliquando nimius faverit, quum vim artis supra naturam ambitiosus 
ostendere conaretur. Optices quoque lalacitis in dimensionibus distantiisque, 
non semper ad amussin observans visus est; verum in ducendis liniis, quae 
commissuras colorum quasi nmrgines terminarent et in mitiganda, c0mmis- 
cendaque vividiorum pigmentorum austeritate iucundissimus artifex ante alia 
id praestanter contendit, quod unum in Bonarota defuerat, scilicet ut picturis 
erudite delineatis etiam colorum oleo commistorum lucidus ac inviolabilis 
ornatus accederet. Periit in ipso eetatis Hore, quum antiquae urbis zedificiorum 
vestigia architecturae studio metiretilr, novo quidem ac adrnirabili invento, 
ut integram urbem architectorum oculis consideratam proponeret. Id autem 
facile consequebatur descriptis in plano pedali situ, ventorumque lineis, ad 
quarumi normam sicuti nautze ex pictae membranae magnetisque usu maris 
ac litorum spatia deprehendunt, ita ipse laterum angulammque naturam ex 
fundamento certissima ratione colligebat.
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.